-
certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque, adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis inerat et ipsius imago.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:3)
-
Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur - quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur - , ac nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 26:1)
-
neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit;
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:8)
-
"Et si quando lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt:"
- (히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:43)
-
Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:9)
-
Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:6)
-
Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est;
- (히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:17)
-
Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:5)
-
Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnis Callaeciae populos formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit.
- (루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 12:1)
-
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit.
- (루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:1)
-
Ante flamines, nunc consules diales fiunt.
- (Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:3)
-
Solent, inquit, esse flamines diales:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:2)
-
modo consules diales habemus, et in eundem:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:3)
-
aerea vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4481)
-
et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur;
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7063)