라틴어 문장 검색

Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 3:1)
Alii regi consilium dederunt ut vi eum ex asylo extraheret et morte mulctaret, utpote in causa necessitatis, quae ipso facto cum locis et rebus sacratis dispensat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:7)
Quantum ad scribas et ministros, sedes iustitiae veluti locus sacratus est, ubi non tantum sedes ipsa, sed et subsellia et praecinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:2)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini.
(불가타 성경, 호세아서, 9장4)
Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장4)
fixus quisque toro tacita formidine libat carnifices epulas incertaque pocula pallens haurit et intentos capiti circumspicit enses.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:113)
nos terrorum expers et luxu mollior aetas deficimus queruli, si bos abductus aratro, si libata seges.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:47)
tuo primae libantur foedere noctes."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae34)
Protinus ad Nilum manes sacrare paternos auctoremque globum Phariae telluris ad oras ferre iuvat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix30)
quotiens ad limina princeps Theodosius privatus adhuc fraterna veniret, oscula libabat teque ad sua tecta ferebat laetior;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae50)
nunc pateras libare deis, nunc solvere multo nectare corda libet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:122)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
Est locus extremum pandit qua Gallia litus Oceani praetentus aquis, ubi fertur Ulixes sanguine libato populum movisse silentem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:56)
Felix illa manus, talem quae prima cruorem hauserit et fessi poenam libaverit orbis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:242)
inde salutato libatis Thybride lymphis excipiunt arcus operosaque semita vastis molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:223)

SEARCH

MENU NAVIGATION