라틴어 문장 검색

ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 195:1)
nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius, qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei, C. Persium, inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 555:2)
inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 378:1)
cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul neglegentia cum audacia hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 409:1)
consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 441:1)
degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 173:1)
itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut progressus corrumperet hosti frumenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 61:1)
et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:2)
triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 129:2)
simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 587:2)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam, brevissimum caeli percurrit spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION