라틴어 문장 검색

Erant hac in nave mille viri pugnatores fortissimi, quos tota nocte ex jussu regis ad custodiendum cives multis vigiliis et armis obsederunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:16)
Etpotius est mors tolleranda, quam fides catholica derelinquenda, sicut JudasMachabæus, Moises et David et Karolus et alii pugnatores fecerunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 283:3)
Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 7:1)
Inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus, cum Aiadalthe tribuno, caloneque uno, equi celeritate ereptus, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 10:1)
Aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestris videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 4:1)
Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 39:1)
Atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio (si venisset), accivit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 11:3)
"Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer ei ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit!"
(아풀레이우스, 변신, 5권186)
Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores.
(불가타 성경, 판관기, 20장44)
Et sic factum est ut omnes, qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi.
(불가타 성경, 판관기, 20장46)
Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum parvus numerus, ex castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi;
(카이사르, 아프리카 전기 12:3)
Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:2)
has sagittariis tormentisque compleverunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:2)
simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장4)
incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION