라틴어 문장 검색

iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.16)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates attollunt duplices argenti cardine valvas, per quas inclusi lucem vomit umbra smaragdi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 6)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)
trux laeva sonat arcus, et aspera plumis terga Cydonea corytos harundine pulsat electro pallens et iaspide clarus Eoa.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권118)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)

SEARCH

MENU NAVIGATION