라틴어 문장 검색

sed quascumque tibi vestis, quoscumque smaragdos, quosve dedit flavo lumine chrysolithos, haec videam rapidas in vanum ferre procellas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1626)
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis gemmea sint Indis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 189)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates attollunt duplices argenti cardine valvas, per quas inclusi lucem vomit umbra smaragdi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 6)
sed plurimus ipsi sudor, ibi arcano florentis igne zmaragdos cingit et infaustas percussum adamanta figuras Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos fulminis extremi cineres viridumque draconum lucentes a fronte iubas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권96)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)
O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 123)
o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos et niueam Tyrio murice tingit ouem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 419)

SEARCH

MENU NAVIGATION