라틴어 문장 검색

fictio est nominis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 6:3)
ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent et ad movendum auditorem valerent plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:4)
illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιι΅αι dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 76:3)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 243:3)
atqui corporis quoque motui sunt sua quaedam tempora et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:1)
utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:2)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
longissime mollis actio, in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis genus Titius sit appellatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 275:4)
Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moueret an meretrix?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 7:7)
pro di immortales, quot ego voluptates fero, quot risiones, quot iocos, quot savia, saltationes, blanditias, prothymias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 26)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION