라틴어 문장 검색

Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:1)
quocirca tu seu venias seu moreris, preces nostras orationibus iuva ut ruris auram desiderant salubriter cedat ipsa vegetatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:4)
proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis neque intra iactum tantae aleae status tantae familiae fuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:1)
ingens metus incesserat patres, voltusque iam iidem tribunorum erant qui decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis inhibito salubriter modo nimiae potestati et libertatis inquit, nostrae et poenarum ex inimicis satis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 653:1)
et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 688:2)
qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines, qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros crederent, multaque in eam partem probabiliter est argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 347:1)
insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter - manifesta enim res erat - defensum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 507:2)
Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION