라틴어 문장 검색

nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 358:1)
recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 422:1)
hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 476:1)
nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 322:2)
Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 433)
non enim est spes ulla salutis si de tuo me desperes amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:12)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
Et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus atque omni spe et salute privatus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장29)
Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus, proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 42:1)
spes nulla salutis, nulla fugae:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:169)
"Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:15)
Spes una salutis, Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:37)
Spes una salutis, Quod tanta mundi nondum periere ruina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:27)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
una spes est salutis istorum inter istos dissensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION