라틴어 문장 검색

Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 10:2)
At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque cuniculis muros subrui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 26:1)
Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius ruinas hostis intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 28:2)
Interea rex, ut inminuti exercitus detrimenta sarciret, optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:32)
Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:9)
"Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem, scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III101)
mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 10:3)
Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:2)
his igitur rebus rarescit corpus et omnis subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:4)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
nunc excipe saltem Ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu Invisa tellure sedent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:9)
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, Calceus est sarta terque quaterque cute:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII3)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 156)
testudine testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5034)

SEARCH

MENU NAVIGATION