라틴어 문장 검색

Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:3)
Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:1)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:4)
at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 23:2)
Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:2)
Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:2)
alterum, quia sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:4)
Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 3:3)
Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 17:2)
Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:3)
Ferro palatum prodest et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:2)
Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:1)
Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:4)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION