라틴어 문장 검색

Arpinas alius Volscorum in monte solebat poscere mercedes alieno lassus aratro, nodosam post haec frangebat vertice vitem, si lentus pigra muniret castra dolabra;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII98)
Deinde, ubi sibi locum patere viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias sed utiles quidem faciles quaestiones movebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 15:1)
Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:3)
Et ideo varia vina vitantur, ne res, quae ad possidendum caput repentina est, calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:1)
Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas observata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:3)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
Tunc nervos venasque secat, nodosaque frangit Ossa diu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:23)
"Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit,hic eorum paria composuit,sauciavit venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:3)
meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:9)
findor ut Arcadiae pecuaria rudere credas, iam liber et positis bicolor membrana capillis inque manus chartae nodosaque venit harundo;
(페르시우스, 풍자, satire 39)
Subito latrones ex insidiis advolant Interque caedem ferro mulum sauciant, Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.4)
odi, quae sauciat ora
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:4)
ut rediit animus, tenues a pectore vestes rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:2)
tollere nodosam nescit medicina podagram, nec formidatis auxiliatur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 39)
non impia Procne filiave Aeëtae voce movenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor, Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris, nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et caecae crimina falsa tulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION