라틴어 문장 검색

Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:8)
Hic amicti vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 5:1)
Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, in victusque a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 4:1)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:1)
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro, Et sola tantum scaenicus arte feror:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII2)
crinitus iopas aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7406)
aemula pristis eiusdem rei studiosa, ut illo aemulo atque imitatore studiorum meorum Cicero in Caesarianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1871)
Lucanus miratoremque Catonis, id est imitatorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5172)
Varro de scaenicis originibus vel in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis filium ab hoc educatum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1917)
"In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:32)
Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:1)
Scaenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:3)
tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:2)
Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION