라틴어 문장 검색

sane quidam sic distinguunt 'ter saxea temptat limina', subiungunt 'nequiquam ter', ac post 'fessus valle resedit', ut semel sederit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2324)
hoc autem caput ideo Minerva fingitur habere in pectore, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios et inperitos ac saxeos conprobat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4384)
bigis it turnus quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri et unum volumus significare, ita dicimus 'unas bigas, unas quadrigas, unas scalas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1645)
nam vallos, qui scolopes dicuntur, ante muros poni, ut "rescindit vallum et scalas ad moenia poscit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2643)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:9)
cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:6)
Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire et dentibus amphoram sustinere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:21)
Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 7:2)
Non procul a balineo scalae, quae in cryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:2)
Eminet iam et apparet saxeum dorsum impactosque fluctus in immensum elidit et tollit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:1)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, saxea facta manus in easdem porrigit undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:3)
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:1)
socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION