라틴어 문장 검색

Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 595)
Anguis per impluvium decidit de tegulis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 451)
nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:2)
Et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas voluptates.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:3)
"nec crepuit fissa me propter harundine custos, laesit et obiectum tegula curta caput."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 715)
captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse, postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 510:1)
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 244:1)
tegula publice praebita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 581:1)
fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:2)
et ne in muris quidem satis firma spe cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 284:2)
in quos parte exercitus conversa Camillus non compulit solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 191:2)
postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 413:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
inde ubi id temporis visum quo de die epulatis iam vini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 355:1)
carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION