라틴어 문장 검색

At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장18)
Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per vulnus exeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장25)
tum ea tunica deorsum versus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장26)
Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장28)
ab ea venae digito vel manubriolo scalpelli separandae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장7)
At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장13)
Multi hic quoque scalpello usi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장81)
Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장4)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장25)
scalpelloque undique corpore vena deducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장13)
32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장1)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장5)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장9)
Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:1)
Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION