라틴어 문장 검색

quae demissa sic, ut exterior pars ejus cerebro propior sit, subinde ei subjicitur, quod scalpro discutiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:5)
eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:1)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:3)
tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:6)
Ergo, si ora alteri insedit, satis est id, quod eminet, scalpro excidere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:2)
sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:4)
si brevius, limandum, et utrumque scalpro laevandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 33:11)
instruitur pinnis ferroque armatur harundo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice24)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
certa notos pariter sulcavit harundo et pariter fixis haeserunt tela medullis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae87)
vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)
te fronte retusa Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:69)
oppida funerei pollent immunia leti, impexamque senex velavit harundine frontem portitor et vacuos egit cum carmine remos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:198)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION