라틴어 문장 검색

cum adlevare, scalpro;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:3)
Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:1)
vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:2)
Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:5)
mox crebris prolationibus spem ac metum iuxta gravatus Vitellius petito per speciem studiorum scalpro levem ictum venis intulit vitamque aegritudine animi finivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장5)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:5)
Per idem fere tempus in munitione oppidi, quod sedem bello delegerat, repertus est anulus opere antiquo, scalptura gemmae Victoriam cum tropaeo exprimente;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:1)
Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 3:2)
ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:1)
scalpere terramunguibus et pullam divellere mordicus agnamcoeperunt;
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장11)
olim nam quaerere amabam, quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장17)
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica velaaversus mercaturis:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장70)
undique ad illos convenient et carpentis et navibus omnes qui digito scalpunt uno caput, altera maior spes superest;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX63)
deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X84)

SEARCH

MENU NAVIGATION