라틴어 문장 검색

verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem esse voluerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:2)
iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 324:2)
nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 330:1)
quod schema dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:4)
et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 164:2)
et iudicium frequentissime certum est, consilium vero est ratio quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 247:2)
sed hic etiamsi videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 163:4)
de eo solo iudicatio est, an liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 212:3)
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:3)
altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:1)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)
ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent et ad movendum auditorem valerent plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:4)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)
quod schema quidam per suggestionem vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION