라틴어 문장 검색

Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 38:1)
"Scite Crisippus, ut multa:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:45)
quidquid, igitur, scripsi, memoriter tantum protulisse aio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.5)
"Noctibus bis terque surgendum, revolvenda de scripturis, quae memoriter tenemus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:121)
Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:5)
Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:8)
Idem Virgilius duo ista verba maturare et properare tamquam plane contraria scitissime separavit in his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 11:1)
et scite ait 'fatorum', ne Aeneas diceret, quo mihi eos comites?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2943)
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:1)
Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:3)
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:3)
Age, age, inquit, - satis enim scite me nostri sermonis principium esse voluisti - exponamus adolescenti, si quae forte possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:5)
Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:7)
Scite Chrysippus, ut multa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION