라틴어 문장 검색

Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)
Ad articulos, fici quoque aridae partem nepetae mixtam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 36:1)
aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 21:4)
gargarizandumque ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 41:9)
et nepeta cum pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:7)
aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:4)
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desiit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:3)
deinde, quum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 3:4)
Atque ibi quoque, quatenus agenda sit, scobis significat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 4:3)
Ubi totum os ejectum est, circumradendae orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:2)
Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:2)
Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:4)
Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta facit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 16:2)
At si molesta pituita est, cunelae bubulae, vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur, versantur-que donec sternuat ovis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:2)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION