라틴어 문장 검색

uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:7)
item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:2)
Aqua dari potest vel pura, vel in qua malum cotoneum, palmulaeve decoctae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 3:6)
Fit ex unguento et palmulis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:2)
atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:2)
reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 12:3)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:3)
Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:8)
si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:5)
Apud quosdam tamen positum est, vel fictilem fistulam, vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum, sursum ad os perveniat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:3)
Ex quibus, si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 3:6)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:5)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION