라틴어 문장 검색

quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 13:1)
nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in eis nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum iis Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)
Ibi illi litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer offensus est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 8:1)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:3)
), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:3)
267,6 in V deterrimus pro taeterrimus extat littera d in rasura a m. 1 scripta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말365)
nam quae iam littera Christum non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi laude referta novis celebrant miracula libris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3121)
Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장6)
Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.
(세네카, 행복론, Liber VI 28:1)
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula, aureis quae Christus illic adnotavit litteris, sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.1)
nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 5 2:2)
iis sive is fuit in X p. 285,17 (ut iis GKR ut is H ut his Vc littera h ex i correcta, s in rasura scripta, ut his etiam K2Rc);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말381)
Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipsum destinassem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION