라틴어 문장 검색

Iouis aurem terra querelis Perculit et causam, cur foret egra, dedit.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:4)
Cena trahit ciuem, differt nox una duellum, Sollicitat mentem iusta querela senis:
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:15)
enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat?
(아풀레이우스, 변명 24:21)
ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.
(아풀레이우스, 변명 46:20)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum;
(아풀레이우스, 변명 67:1)
ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum.
(아풀레이우스, 변명 75:3)
doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse.
(아풀레이우스, 변명 97:7)
proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet;
(아풀레이우스, 플로리다 14:8)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
"Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:12)
"di mihi melius, quam ut mei causa vel tantillum scrupulum patiare, ac si quid adversi tuum caput respicit, id omne protinus meo luatur sanguine."
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:12)
Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum:
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:10)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION