라틴어 문장 검색

coeptis non evaluere potiri frustratae brevitate manus, venit arduus ille desuper oppressumque ingentis mole ruinae condidit, haud aliter collis scrutator Hiberi cum subiit longeque diem vitamque reliquit, si tremuit suspensus ager subitumque fragorem rupta dedit tellus, latet intus monte soluto obrutus, ac penitus fractum obtritumque cadaver indignantem animam propriis non reddidit astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권342)
iam fraxineum demiserat hastae robur, et excussis apparuit infula cristis - , Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti et domus et coniunx et amantes litora nati vixerat ille diu pauper scrutator aquarum, decepit tellus, moriens hiemesque notosque laudat et experti meliora pericula ponti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권347)
item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장19)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
quibus non est credendum, sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur, non sata, sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION