라틴어 문장 검색

Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 4:1)
monimentaque eius rei sculpta saxis et aere prisco manere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장3)
paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas uillas uetustissima sepulcra dis[s]icerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum uasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inuenta est conscripta litteris uerbisque Graecis hac sententia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:2)
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis, hac inplebo decem missurus vascula Mopso.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:40)
Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:21)
Cum vero coeperit trementi manu stilum in cera dueere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia et foras non queant evagari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:7)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
pauca licet portes argenti vascula puri nocte iter ingressus, gladium centumque timebis et motae ad lunam trepidans harundinis umbram cantabit vacuus coram latrone viator.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X6)
et certatim haec omnis imitatio lacessivit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:2)
et saxis tantum volucresque feraeque Sculptaque servabant magicas animalia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:28)
svaque arma viro ipsi cara sculpsit in saxo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2331)
aut de ferro sculptus, scilicet metallo sibi congruo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7012)
"et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:4)
"Ecce funditur, fabricatur, sculpitur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:8)
non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION