라틴어 문장 검색

Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius.
그러므로 이제 내가 바빌론의 신상들을 징벌할 날이 온다. 그곳 온 땅이 수치를 당하고 칼 맞은 자들이 모두 그 한가운데에서 쓰러져 죽으리라. (불가타 성경, 예레미야서, 51장47)
Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius gemet vulneratus.
그러므로 이제 그날이 온다. 주님의 말씀이다. 그날 내가 바빌론의 신상들을 징벌하리니 그 땅 모든 곳에서 중상을 입은 자들이 신음하리라. (불가타 성경, 예레미야서, 51장52)
Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis.
또한 그들의 신들과 주조 신상들, 은과 금으로 된 값진 기물들을 전리품으로 이집트에 가져가고 나서, 몇 해 동안 북쪽 임금을 내버려 둘 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장8)
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
까마귀들을 살펴보아라. 그것들은 씨를 뿌리지도 않고 거두지도 않을 뿐만 아니라 골방도 곳간도 없다. 그러나 하느님께서는 그것들을 먹여 주신다. 너희가 새들보다 얼마나 더 귀하냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 12장24)
ut reiecto cultu sculptilium
(ARCHIPOETA, I35)
Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:1)
Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:11)
sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:12)
Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur.
(불가타 성경, 미카서, 1장7)
Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
(불가타 성경, 미카서, 5장12)
Et praecipiet super te Dominus: " Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장14)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장18)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidae sculptile dentis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 99)

SEARCH

MENU NAVIGATION