라틴어 문장 검색

ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)
sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo componatur, et summae compositae eius dimidia pars sub lacunariis altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장4)
in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장2)
altitudines omnium conclaviorum, quae oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longitudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장41)
in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION