라틴어 문장 검색

qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:6)
odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:1)
etenim est levis, libidinosus, tagax.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 2:13)
me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 1:2)
Carbonem et eius fratrem scurram ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:5)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
nam neque parum facetus scurra Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:5)
vetus est, "de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:7)
credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 3:1)
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:2)
tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:11)
ergo et invidi et malivoli et libidinosi et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes , non quia semper feruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:2)
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION