라틴어 문장 검색

Et sacer inplevit dextram scyphus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:1)
Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:2)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Gratus sic tibi, Paule, sit December, Nec vani triplices brevesque mappae Nec turis veniant leves selibrae, Sed lances ferat et scyphos avorum Aut grandis reus aut potens amicus, Seu quod te potius iuvat capitque;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII1)
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis Largius Aeacides vividiusque merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI8)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule, Omnes archetypos habes amicos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIX1)
calathisve minervae Minerva et armorum dea est et lanificii, sed Camilla animum ad arma sola contulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8051)
sacer implevit dextram scyphus legitur in libris antiquis Herculem ad Italiam ingens ligneum poculum adtulisse, quo utebantur in sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2781)
huc ades o formose puer t. l. p. e. f. nymphae calathis tantum honoris habet puero, ut ei dicat etiam numina obse- cutura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 451)
sane 'calathis' graecum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 452)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis". quid autem sit 'bis mulget in hora' ipse dicit, 'et sucus pecori et lac subducitur agnis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 53)
vina novum fundam calathis ordo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 711)
vel illud 'vina Ariusia, novum nectar, calathis fundam'. alii novum mustum intellegunt, vel merum, quale numquam habuerit, ut "Pollio et ipse facit nova carmina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 714)

SEARCH

MENU NAVIGATION