라틴어 문장 검색

Et sacer inplevit dextram scyphus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:1)
Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:2)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Gratus sic tibi, Paule, sit December, Nec vani triplices brevesque mappae Nec turis veniant leves selibrae, Sed lances ferat et scyphos avorum Aut grandis reus aut potens amicus, Seu quod te potius iuvat capitque;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII1)
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis Largius Aeacides vividiusque merum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI8)
Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule, Omnes archetypos habes amicos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIX1)
crateras Graecum est ab eo quod est 'hic crater';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7241)
unde est magnum cratera corona induit, inplevitque mero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7247)
indulge da operam, ut indulgent vino et vertunt crateras aenos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 511)
sacer implevit dextram scyphus legitur in libris antiquis Herculem ad Italiam ingens ligneum poculum adtulisse, quo utebantur in sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2781)
vertunt crateras aenos potantes exhauriunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1634)
cratera antiquum hoc est antiquo opere factum, ut ei pretium crescat ex tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2641)
vigilantem] hoc est qui in tantum potando vigilaverat, ut metuens post magnum cratera se tegeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3432)
Varro dicit propter caeli temperiem et caespitis fecunditatem campum eundem Capuanum cratera dictum quasi sinum salutis et fructuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 14515)
nam ait 'in medioque focos et dis communibus aras' et post subtexuit craterasque focosque ferunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1183)

SEARCH

MENU NAVIGATION