라틴어 문장 검색

quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 239:3)
nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:3)
nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:2)
quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo, nec libera ad discendum mora est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 87:3)
maiores vestri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Auentinum occupauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장29)
deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:8)
Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis ;
(세네카, 행복론, Liber V 117:1)
inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 72:2)
crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 291:1)
ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 345:1)
per secessionem plebis Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:2)
eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 365:1)
eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 368:2)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 378:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION