라틴어 문장 검색

et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:4)
Namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:2)
et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites, lapsorum timore impeditorum secando suffragines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:2)
Ferrea parcenti castigo tubera morsu, Aspera plano, seco longa, foranda foro.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:5)
Quo teneatur, eget nil ausa secare securis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:1)
nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est.
(아풀레이우스, 변명 94:1)
nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:15)
Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem;
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:2)
Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:6)
Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 13:1)
id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 12:1)
Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 20:1)
Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 49:2)
'Tertiis,' inquit, 'nundinis partis secanto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 50:2)
Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION