라틴어 문장 검색

nam et episcopus Aidan, et quique nouerant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore diuini famulatus, sedulo eam uisitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:5)
Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.5)
Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.4)
cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 333:1)
si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 127:1)
"si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 469:1)
ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnes essent et viderentur, faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 127:1)
iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 565:1)
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 184:1)
itaque apparuisset neque accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 451:1)
nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant, omnes videntur scire et me benignius omnes salutant quam salutabant prius;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 239)
Ibo et faciam sedulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 854)
Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, ut potissimum quod in rem recte conducat tuam, id petam idque persequar corde et animo atque viribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 321)
extollunt, parant sedulo in firmitatem et ut in usum boni et in speciem poplo sint sibique, haud materiae reparcunt nec sumptus ibi sumptui esse ducunt;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 224)
hoc meumst ut faciam sedulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 1115)

SEARCH

MENU NAVIGATION