라틴어 문장 검색

quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:2)
deinde indicto dilectu in diem certam ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 217:2)
diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque rerum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장28)
tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis segmenta et longos habitus, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse et segmentatis dormisset parvula cunis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
Invenire vim qua corpusculum, extra centrum Sphaerae in axe segmenti cujusvis locatum, attrahitur ab eodem segmento.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 109:1)
dico quod si Circuli & Hyperbolae diametris parallelae rectae per conjugatarum diametrorum terminos ducantur, & velocitates sint ut segmenta quaedam parallelarum a dato puncto ducta, Tempora erunt ut arearum Sectores, rectis a centro ad segmentorum terminos ductis abscissi:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION