라틴어 문장 검색

falarica venit de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7021)
vel quod est re vera relatus in sidera, sicut videmus in sphaera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1932)
Varro de scaenicis originibus vel in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis filium ab hoc educatum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1917)
Nigidius in sphaera graecanica novum annum aequinoctium vernale memorat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 437)
Nigidius commentario sphaerae graecanicae "oritur enim canicula cum cancro, in columen venit cum geminis, occidit cum tauro". sic ergo fit, ut canis nobis occidat, quantum autem ad solis pertinet cursum, in ortu esse vi- deatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 21818)
In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur, sed potius illo modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:11)
Non et sunt in sphaera maximi orbes, et ii non medii inter se dividuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:12)
In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:4)
Si in sphaera maximi orbes erunt, possum dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:6)
Quia in sphaera maximi orbes erunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:7)
conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:5)
habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes ab aetheria coniunctione secretam et liberam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 55:1)
hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus quam naturam in efficiendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:2)
an, cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram ut horas ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis, cum autem impetum caeli cum admirabili celeritate moveri vertique videamus constantissime conficientem vicissitudines anniversarias cum summa salute et conservatione rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione fiant sed etiam excellenti divinaque ratione?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 97:2)
Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION