라틴어 문장 검색

Adhuc seligendi piscatum mores augentur et continuantur, quam ob rem magna ex parte species captae pessum eunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 53:3)
Hoc sinit ut nostro arbitratu seligantur aut deleantur necessitudines, atque sic animi commotionum facticiarum novum genus saepenumero gignitur, quae magis ad apparatus electronicos quam ad personas naturamque attinent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:6)
Si populorum incrementum et non rerum consumendarum extrema selectaque nonnullorum immoderatio arguitur, id agitur ut quaestio non dissolvatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:4)
Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:2)
' sic me formabat puerum dictis et, sive iubebat ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' unum ex iudicibus selectis obiciebat, sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:6)
enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 318:1)
schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεωσ quaeque διανοίασ vocantur, quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 318:2)
quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 79:2)
sicut in tropos quoque omnes cadit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:4)
sed quia excedit hoc nomen in tropos, differenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:2)
reddam nunc, quam proximam partem dixeram esse de tropis, quos modos clarissimi nostrorum auctores vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 218:1)
tropus est verbi vel sermonis a propria significatione aliam cum virtute mutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 220:1)
quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos, quam quibus verbum pro verbo poneretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 222:1)
refert autem quantum hic tropus oratorem sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 243:1)
est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION