라틴어 문장 검색

Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:4)
Et inierunt bellum, et Domino auxiliante beatoque Petro apostolo intercedente Pippinus rex cum Francis victor extitit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:3)
Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:10)
*Pro quibus tamen papa pio affectu apud imperatorem intercessit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 146:3)
quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
(아풀레이우스, 플로리다 16:81)
Ergo duritia pauper- talis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:3)
Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:6)
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 5:1)
Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 12:1)
Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:1)
senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:3)
NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 3:1)
Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:1)
sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION