라틴어 문장 검색

obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas di[u]uexanti non prius suscensere in animum induxerit, quam ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 3:1)
Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:6)
iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 2:3)
Veneficio contactus sum . . . Dic, Chrysis, sed verum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:7)
Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:8)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 131)
Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 3:1)
C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 41)
Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc e contrario vertit:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 5:1)
Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddam, quale est illud:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 12:1)
Substituebantur crimini Sempronius Senecio eques Romanus et Eurythmus Caesaris libertus et procurator.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 8:1)
Locutus est Caesar summa gravitate summa moderatione, cumque advocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 11:1)
- libertos eius eosdemque coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:2)
Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION