라틴어 문장 검색

Nihil vetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem impositurus vel puerum vel iuvenem vel senem;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 98:2)
cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praevalens iuvenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 175:1)
hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 61:1)
ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 321:1)
Melibeus vero convocavit multitudinem hominum copiosam, inter quos fueruntmedici de cyrurgia et physici, senes quoque et juvenes, vicini vero multi, qui magis illum reverebantur timore, quam diligerent amore, et etiam quidam, qui de inimicis facti fuerant amici et qui in ejus gratiam redierant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 12:1)
sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores.
(아풀레이우스, 플로리다 6:11)
quam Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes ostentant, senes docent?
(아풀레이우스, 플로리다 20:14)
De trinitate, quae deus summus et verus est, libros iuvenis inchoavi, senex edidi.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem1)
Postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, iuvenes gratia et popularitate pollent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:29)
velle id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam iuvenis iuxta insultet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장8)
quibus tam subiacent iuvenes ebrii quam senes sobrii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:2)
Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:2)
nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 185:7)
iuveni parandum, seni utendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 4:7)
Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION