라틴어 문장 검색

Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)
libidine sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae raptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Neronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores fatigaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장10)
Te mixto flesset luctu iuvenisque senexque, Iniussusque puer:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:14)
C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:6)
Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices, Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes, Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 12)
necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:3)
tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:3)
" Unicuique aetati sua constitutio est, alia infanti, alia puero, alia seni;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:4)
quae turba est unus puer et unus senex?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:8)
paterna puero bella monstrabat senex
(세네카, Troades 1105:1)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
Elysios olim liceat cognoscere campos Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, cum mea rugosa pallebunt ora senecta et referam pueris tempora prisca senex.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 59)
haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 163:1)
pueri, mulieres, senes, aegroti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:4)
quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION