라틴어 문장 검색

atque ob id convictu principis prohibitus cum senili manu ferrum temptavisset, obligat venas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장5)
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장7)
vix steterant, et iam ecce ruunt inflictaque late terga sonant;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 298:1)
Propter convenientiam sciendum quod 'punitio' non est simpliciter 'pena iniuriam inferenti', sed 'pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi';
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:12)
unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, 'punitio' non est, sed potius 'iniuria' est dicenda.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:13)
Hanc mihi Iesus pro eo vulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit vivam reddendo pro mortua.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:3)
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:1)
Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:5)
praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:2)
— Senior leto canentia lumina solvit, pro vetustate senilia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:4)
Hoc quaestionum genus, cum et senilem deceat aetatem, cur soli iuveni suadetur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 1:2)
contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:7)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION