라틴어 문장 검색

Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장7)
Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 17:4)
at ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 38:2)
Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 10:1)
Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 31:2)
et simul ingentem moribundae desuper umbram alitis atque atris rorantes imbribus auras.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 187:1)
ille autem telo moribundus adacto 'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 287:2)
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo quem tu diligere inciperes praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 811)
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:1)
Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:5)
deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:2)
Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 72:3)
est igitur calor ac ventus vitalis in ipso corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION