라틴어 문장 검색

passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 11:2)
Probabiles enim tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quaerendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:64)
quorum primus intellectum deprimit, alter enervat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:4)
Si inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et enervatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:4)
Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:15)
Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:3)
Hic tantus princeps senio morboque deinceps Fertur eo fractus febriumque rigore coactus, Ut solitae predae studio non surgat ab ede, Ne quid fomenti valeat dare cuique clienti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:6)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
(불가타 성경, 집회서, 9장24)
in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장28)
Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장13)
Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:3)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:218)
continuo redit ille vigor seniique colorem mutavere comae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:136)
umbratus dux ipse rosis et marcidus ibit unguentis crudusque cibo titubansque Lyaeo, confectus senio, morbis stuprisque solutus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:299)

SEARCH

MENU NAVIGATION