라틴어 문장 검색

Qui cum staret in medio eorum, ait: " Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!
다니엘은 그들 한가운데에 서서 말하였다. “이스라엘 자손 여러분, 여러분은 어찌 그토록 어리석습니까? 신문을 해 보지도 않고 사실을 알아보지도 않고, 어찌 이스라엘의 딸에게 유죄 판결을 내릴 수가 있습니까? (불가타 성경, 다니엘서, 13장48)
Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: "Racha", reus erit concilio; qui autem dixerit: "Fatue", reus erit gehennae ignis.
그러나 나는 너희에게 말한다. 자기 형제에게 성을 내는 자는 누구나 재판에 넘겨질 것이다. 그리고 자기 형제에게 ‘바보!’라고 하는 자는 최고 의회에 넘겨지고, ‘멍청이!’라고 하는 자는 불붙는 지옥에 넘겨질 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 5장22)
Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
그 가운데 다섯은 어리석고 다섯은 슬기로웠다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장2)
Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
어리석은 처녀들은 등은 가지고 있었지만 기름은 가지고 있지 않았다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장3)
Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
어리석은 처녀들이 슬기로운 처녀들에게 ‘우리 등이 꺼져 가니 너희 기름을 나누어 다오.’ 하고 청하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장8)
"Sic fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis filium Israel.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:6)
Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione falsa narrare ipsamque fatuam reputare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)
Ecclesiae frequenter debet limina visitare ibique assidue officia celebrantes libenter audire divina, licet quidam fatuissime credant se satis mulieribus placere si ecclesiastica cuncta despiciant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:33)
Multi namque student in mulieris aspectu amentia verba proferre, se illi placere credentes, si fatuis et indiscretis sermonibus utantur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:8)
Quis ergo tam fatuus reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio colligari?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:7)
Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:4)
qui, ad haec verba nuntii graviter turbatus, convocat sapientiores et magis sensatos de exercitu, quibus sic loquitur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:7)
quibus mille ejusdem levitatis juventus, trans vada et ipsum pontem concurrentes, ingenti vociferatione et furore in auxilium junguntur, Petrum, ductorem suum haec prohibentem et pacem fieri volentem, cum omnibus sensatis audire recusantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:6)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:5)
Sed arbitratur vos non omnes hujus facinoris reos, eo quod plurimi inter vos sensati habeantur, et non minus vos molestaverit pax violata, quam ipsum regem et suos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION