라틴어 문장 검색

Eia, dilectissimi Christi milites, non pro terrena remuneratione hoc periculum incurritis, sed illius meritum exspectatis, qui post mortem praesentem aeternae vitae praemia suis conferre novit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:7)
" Si enim "in amicitia terrena lex talissancita est, ut nec rogemus res turpes nec faciamus rogati, " et "ab amicishonesta petamaus, et amicorum causa faciamus honesta, " multo fortius inDeo, qui est noster verus amicus et nostri animi custos, talia servaredebemus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:18)
Mors est porta patens terrenis pervia cunctis;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 206:1)
vires animae vegetabilis et sensibilis non operantur extra sui organi harmoniam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:2)
si ergo harmonia regatur afflatibus sidereis, per consequens et operationes animae sensibilis et vegetabilis afflatibus sidereis regulabuntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:3)
1. Ad id quod obicitur ulterius, respondendum est, quod hoc modo ad fatum referuntur operationes virtutum vegetabilium et sensibilium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:1)
Cum tamen dispositio fatalis exclusibilis sit et impedibilis ab oppositis dispositionibus inventis in materia, exclusibilis etiam est ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:2)
Hoc enim faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis, quod faciunt dispositiones activarum et passivarum qualitatum in corporibus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:3)
alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:7)
Et praecipit eis quod simile sibi viderent in natura et pietatem colere et iustitiam diligere, quod "hoc" ad se sumant post nexus terreni dissolutionem, intelligens "hoc" de hominibus piis, quorum immortalis et intellectus et post mortem sidereas sedes accipiens, sicut a semente siderum in generationem descendit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:5)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Affectum autem terrenum ad intellectuales animas pervenire dixerunt eo modo quo afficitur anima circa dulcedinem nutrimenti corporis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:3)
Et hoc modo affectum terrenorum ad animas in stellis positas pervenire dixerunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:6)
Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas omnes in caelo cum angelis factas propter peccatum, quod ibi commiserunt, in corpora ista terrena esse detrusas, ut hic purificatae iterum ad caelestes sedes recipiantur, et hoc esse quod dicit David (PS. CXLI, 8):
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:7)
Abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia quaecumque terrena sunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION