라틴어 문장 검색

erant autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 3:1)
quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:4)
aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:2)
neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sententiis, voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:3)
In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:1)
interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:3)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:2)
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:1)
Deinde est efficiendum, ut alterius scripti sententiam alterius verba defendamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 3:2)
quae delectationis habeant, quantum voles, verbis, sententiis, numeris, cantibus adiuventur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 168:2)
est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:3)
Cum rebus enim ipsis essent et studiis O beneficiisque in rem p. gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 16 1:4)
Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 19 1:6)
sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:1)
Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt, germanos se putant esse Thucydidas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION