라틴어 문장 검색

iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1201)
et est translatio a terra inculta, in qua sentes nascuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4622)
quem fugis a d. iterum per phantasiam quasi ad prae- sentem loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 601)
sunt qui dicant non ex illis lapidibus ho- mines factos, sed quia iacuissent sentibus atque fruticibus tecti, lapidibus excitatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 419)
Tertius dies est quod audivi recitantem Sentium Augurinum cum summa mea voluptate, immo etiam admiratione.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 1:1)
Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 242)
quot nova terra parit flores, cum vere tepenti vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, lana tot aut plures sucos bibit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 38:1)
illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 428)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:9)
ne prona cadas indignave laedi crura notent sentes et sim tibi causa doloris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:7)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:1)
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION