라틴어 문장 검색

Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 20장1)
Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장6)
Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 83장2)
ambo habiles remis, ambo glacialia secti tergo rotis, ambo Boreae Martique sodales.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:124)
hunc armat glacialis Athos;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia46)
Scottorum cumulos flevit glacialis Hiverne.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:15)
non robore nostro Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:140)
equidem si carmen in unum tantarum sperem cumulos advolvere rerum, promptius imponam glaciali Pelion Ossae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:5)
tu si glaciale iuberes vestigare fretum, securo milite ducti stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:93)
non inter geminos Anguis glaciale Triones sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:235)
Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 5:1)
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:1)
nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:4)
alii septentrionem desiderent, quia contristentur aestu;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:4)
Potes etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION