라틴어 문장 검색

Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 28:1)
sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 2:3)
Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus.
(불가타 성경, 토빗기, 14장4)
Emendatio manifesta est si vexatus hic locus conferatur cum Hippocratis textu quem Celsus fere ad verbum ex sermone graeco in latinum transtulit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).123)
Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur et mordentes invicem consumimur ab invicem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:5)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 6:2)
sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 6:11)
sit tibi credibilis sermo consuetaque verba, blanda tamen, praesens ut videare loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:318)
videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 136:2)
namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 382:2)
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:3)
tropus est verbi vel sermonis a propria significatione aliam cum virtute mutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 220:1)
verbis enim sermonis vis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 283:1)
ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION